- COTTA
- I.COTTAItalis corruptâ voce, forte a Crocota, dicitur tunica talaris ac manuleata olim, postea brevior facta, scissis et laxe fluentibus manicis, alibi stricta corpori, et brachiis pressa; quales Cardinalium et Clericorum Augustinianorum: alibi eriam ad instar involucri tonsorum, quod totum corpus involvit, et hinc inde brachiis in humeros reicitur, ut veteres Casulae sive Planetae. Hunc sacris operantium amictum lineum, quod tenuis esset ac mollis ad instar Crocotarum, Crocotam primo, dein contractâ voce Cottam videntur appellavisse. Quae tamen vox non ita antiqua, ut pro veste sacrorum Ministrorum accipiatur. Scriptores enim Hetrusci Cottam, pro muliebri ferme veste, interdum pro virili, usurpant: nonnumquam pro veste, quae armis inicitur. Venetiis sane adhuc est in usu; ubi muliebres tunicas Cottuias appellant, Octav. Ferrarius, de Re Vestiaria; l. 3. c. 5. Vide quoque supra Cota, et infra Superpellicium.II.COTTAOrator, qui cum Sulpitio aequali disseruit, apud Ciceronem in dialogis de Oratore. Legem tulit, ut liceret Tribunis plebis alios recipere magistratus, quod lege Syllae iis erat ademptum. Singularem eius dicendi facultatem ac dexteritatem multis nominibus laudat Tullius, l. de Oratore ac in Bruto. Alter Cotta, contra Mithridatem infeliciter pugnavit, Syllam Caesari conciliavit. Tertius, Legatus Caesaris in Galliâ, insidiis circum ventus, ab Ambiorigis Ducis exercitu interficitur. Ascon. Paedianus. Totum nomen est T. Arunculeius Cotta. Caes. l. 5. Com. Cottae cuidam Ovidius dedicavit, ep. 8. l. 2. et ep. 2. l. 3. de Ponto. Cottae Poetae meminit idem ep. ult. l. 4. An idem hic cum eo, cuius 5. eleg. l. 3. mentio? Plurium aliorum Fasti Consulares, etc. meminerunt. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.